Hľadaný výraz: 2Mach 4,43-50, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
43 De his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari. 44 Et cum venisset rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi tres viri a senatu. 45 Et cum iam superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo Dorymenis multas pecunias ad suadendum regi. 46 Unde Ptolemaeus, excipiens seorsum in quoddam atrium columnatum quasi refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia. 47 Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. 48 Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt. 49 Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque ad sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt. 50 Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator constitutus.

1

mail   print   facebook   twitter